Job 24
Job 24 Latin
1Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.

2Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges, et paverunt eos.

3Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.

4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

5Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.

6Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.

7Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :

8quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.

9Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.

10Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.

11Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.

12De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.

13Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.

14Mane primo consurgit homicida, interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.

15Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.

16Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.

17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.

18Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.

19Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.

20Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.

21Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.

22Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.

23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.

24Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.

25Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Job 23
Top of Page
Top of Page