Job 25
Job 25 Latin
1Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?

4Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?

5Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus :

6quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Job 24
Top of Page
Top of Page