Job 15 Latin 1Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : 2Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ? 3Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit. 4Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. 5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. 6Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi. 7Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ? 8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ? 9Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ? 10Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. 11Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent. 12Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ? 13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ? 14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ? 15Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. 16Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ? 17Ostendam tibi, audi me : quod vidi, narrabo tibi. 18Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos : 19quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. 20Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus. 21Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. 22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. 23Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. 24Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. 25Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. 26Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. 27Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. 28Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ. 29Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam. 30Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. 31Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. 32Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. 33Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum. 34Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt. 35Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |