Job 11 Latin 1Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : 2Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ? 3Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ? 4Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. 5Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, 6ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! 7Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ? 8Excelsior cælo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ? 9Longior terra mensura ejus et latior mari. 10Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ? 11Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ? 12Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. 13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. 14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, 15tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis. 16Miseriæ quoque oblivisceris et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. 17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. 18Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. 19Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. 20Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |