Ecclesiastes 5
Ecclesiastes 5 Latin
1Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. 2Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. 3Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.

4Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde : 5multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. 6Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. 7Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.

8Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; 9et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

10Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas. 11Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ? 12Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

13Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiæ conservatæ in malum domini sui. 14Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit. 15Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. 16Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ? 17cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.

18Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius. 19Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo : hoc est donum Dei. 20Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Ecclesiastes 4
Top of Page
Top of Page