Jeremiah 5 Latin 1Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem : et propitius ero ei. 2Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerunt, et hac falso jurabunt. 3Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt : attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. 4Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. 5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula. 6Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos : pardus vigilans super civitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum. 7Super quo propitius tibi esse potero ? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. 8Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. 9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ? 10Ascendite muros ejus, et dissipate, consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. 11Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus. 12Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus. 13Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis. Hæc ergo evenient illis. 14Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos. 15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. 16Pharetra ejus quasi sepulchrum patens, universi fortes. 17Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio. 18Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem. 19Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra. 20Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes : 21Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. 22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis : qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit : et commovebuntur, et non poterunt : et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud ? 23Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt. 24Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis. 25Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis, 26quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. 27Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati. 28Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. 29Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ? 30Stupor et mirabilia facta sunt in terra : 31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manubus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ? Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |