Psalmi 10
Psalm 10 Latin
1Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?

2Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

3Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.

4Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.

5Non est Deus in conspectu ejus, inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.

6Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.

7Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.

8Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

9Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.

10In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

11Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.

12Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.

13Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.

14Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.

15Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.

16Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ; peribitis, gentes, de terra illius.

17Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua,

18judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Psalm 9
Top of Page
Top of Page