Exodus 40 Latin 1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
3et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
4et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
5et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
6et ante illud altare holocausti :
7labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
8Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
9Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
10altare holocausti et omnia vasa ejus,
11labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
13indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
14indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
15indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
16Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. 17Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. 18Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, 19et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. 20Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. 21Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. 22Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, 23ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi. 24Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, 25locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini. 26Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, 27et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi. 28Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, 29et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. 30Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. 31Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, 32cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi. 33Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, 34operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. 35Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. 36Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas : 37si pendebat desuper, manebant in eodem loco. 38Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |