Psalmi 141
Psalm 141 Latin
1Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem ; et non communicabo cum electis eorum.

5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.

6Absorpti sunt juncti petræ judices eorum ; audient verba mea, quoniam potuerunt.

7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram ; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.

9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Psalm 140
Top of Page
Top of Page