Philippians 3 Latin 1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, 4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, 6secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. 7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide, 10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus : 11si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis : 12non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. 13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, 14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. 15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : 19quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, 21qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |