Matthew 11 Latin 1Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. 2Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ? 4Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis. 5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : 6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me. 7Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatem ? 8Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. 10Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. 11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. 12A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt : 14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15Qui habet aures audiendi, audiat. 16Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus 17dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis. 18Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet. 19Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. 20Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam : 21Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent. 22Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. 23Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem. 24Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi. 25In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. 26Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te. 27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. 29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris. 30Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |