Proverbs 4 Latin 1Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. 2Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis. 3Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea. 4Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives. 5Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. 6Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te. 7Principium sapientiæ, posside sapientiam ; et in omni possessione tua acquire prudentiam. 8Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus. 9Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te. 10Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ. 11Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis ; 12quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. 13Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua. 14Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via. 15Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam. 16Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. 17Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt. 18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. 19Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant. 20Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam. 21Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui : 22vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas. 23Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. 24Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te. 25Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos. 26Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. 27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |