Epistula Petri I 5
1 Peter 5 Latin
1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator : 2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie : 3neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. 4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis : 7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. 8Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret : 9cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.

10Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. 11Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis. 13Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus. 14Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
1 Peter 4
Top of Page
Top of Page