Exodus 27 Latin 1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.
3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.
4Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
5Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.
6Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :
7et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. 9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. 10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea. 11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. 12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. 13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. 14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : 15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. 16In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. 17Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis. 18In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. 19Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. 20Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. Latin: Vulgata Clementina Bible Hub |